- SARUNETES
- SARUNETESHelvetii popul. Plin. l. 3. c. 20. qui apud Tscudum Sarnganserlandt inhabitant hodie. Eorum oppid. et regio Sargans vulgo nuncupatur: in priscis diplomatibus Sarunegans. Sedes eorum olim ad ortum Oeni flum. ubi populi hodie Engadini; quorum coloni forte hi Helvetiorum Sarunetes vel Sarunegansii: nisi hoc nomen a Sara fluviolo oppidum praeterfluente acceperunt. Fuêre anti= quitus sub Comitibus Werdenbergiis, a quibus regio Austriis Principibus, et postea Comitibus Toggris oppignorata, iterumque redempta est: donec illam A. C. 1483. Georgius Werdenbergensium Comes septem Pagis Helvetiorum vendidit. Ab his Praefecti ordine mittuntur, qui in arce, olim Comitum domo, habitantes, Sarunetibus imperant: nihilominus oppid. ipsum Sarunetum suis quoque privilegiis fruitur, propriosque creat Magistratus, qui ius dicant et de causis civilibus cognoscant. Tota regio fluviô praedicto Sarâ in duas partes dividitur: quarum superior vicos aliquot habet, quorum praecipuus Regatium est, ubi iudicia eius partis exercentur: Item coenobium Fabarianum, cuius Abbas iurisdictionem quandam his in locis habet: Interior Sanegaunô oppidô totius Praefecturae capite clara est: quod, sicut et alterum, eiusdem praefecturae, ad lacum Rivanum, Riva dictum, proprium consilium eiusque praesidem Scultetum habet. Vide Ios. Simlerum de Rep. Helvet. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.